Gulielmus Gilmore Simms

Gulielmus Gilmore Simms.
Simms, circa 1860

Gulielmus Gilmore Simms (17 Aprilis 180611 Iunii 1870) fuit poeta, scriptor mythistoriarum, et rerum gestarum scriptor Meridianus Americanus, cuius scripta saeculo undevicensimo populo gratissima erant. Edgarus Allan Poe eum appellavit optimum scriptorem mythistoriarum quem America produxerat.[1] Decenniis autem recentioribus, mythistoriae Simmsianae non iam in gratia sunt, quamquam eruditi litterarii eum auctoritatem in litteris Meridianis ante bellum iam habent.[2] Memoria etiam tenetur quia servitutem in Civitatibus Foederatis fortiter sustinuit, atque adeo Uncle Tom's Cabin conviciatus est, de libro iudicium exprimens et mythistoriam Woodcraft scribens.[3][4]

  1. In Broadway Journal, 20 Septembris 1845.
  2. Richard J. Calhoun (1995), "Review of From Nationalism to Secessionism: The Changing Fiction of William Gilmore Simms by Charles S. Watson," South Atlantic Review 60(1):149–151.
  3. Joseph V. Ridgely (1960), "Woodcraft: Simms's First Answer to Uncle Tom's Cabin," American Literature 31(4): 421–433.
  4. Charles S. Watson (1976), "Simms's Review of Uncle Tom's Cabin," American Literature 48(3):365–368.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search